monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 91
{XLII} et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa tra, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, media vero pars umidior, ut diximus.